

Liber Regum Tertius*
Caput 3: Versus 14
Si autem ambulaveris in viis meis,etc. Absque observatione mandatorum Dei, adipisci nemo potest longos dies, id est beatitudinem.[GREG., lib. VIII Moral., cap. 17.]Postquam Dominus erroris nostri tenebras luce suae cognitionis illustrat, etc., usque ad ut ad promissae incorruptionis substantiam reformemur.[HIER., epist. 131, tom. 1.]Quidam autumant super Synagogam et Ecclesiam hoc esse sentiendum, etc., usque ad notandum quoque quid dicat Ecclesia contra Synagogam.